Charter Document - 05030959
Charter Number: | 05030959 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | List |
Date: | 1297 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Iste census nobis debetur apud Joyacum in festo sancti Remigii Primo Poolinus Espi d'avoine VI den pro suo herbergamento Item Perrigaudus V den pro dimidio arpento vinee Item Clemens Morel VII sol et IIII den pro vinea Filiarum Dei Item Edelina relicta deffuncti Philippi dicti Berte II sol pro vinea predictarum Filiarum Dei Item Petrus de Sauceio VII sol pro prato Item Robertus Comte Ami III den pro quarterio vinee de Sauceio Item filii defuncti Leobini de Sauceio XII den pro prato Item Petrus de Sauceio II sol VIII den pro vinea sua Item Guillelmus Comte Ami pro parte sua de herbergamento defuncti Godefridi Nacart X den idem pro parte sua de prato II sol VI den idem pro dimidio arpento vinee apud Hubert Nois XX den item idem pro quarterio vinee des Roions III den Item Arnulphus dictus Nacart pro parte sua de herbergamento de Sauceio X den idem pro parte sua de prato de Sauceio II sol VI den idem Arnulphus pro dimidio arpento vinee a Rubert Novis XX den Item Egidius carnifex VI den pro duo quarteriis vinearum in Valle de Sauceio Item Johannes de Vado pro vinea sua IX den Item Stephanus cordarius pro vinea sua VI den Item Cadot carpentarius pro uno minoto terre XVI den et pro vinea VIII den pro uno arpento Item Stephanus Landri sive Faveri VI den pro vinea sua Item Bartholomeus de Poliis III sol IIII den pro vinea de Ruberto Novis Item Boisonnus de Molendinis Novis X sol VI den pro vinea sua et tria sextaria terre et pro prato Item Lubinus Aalis XII den pro mina terre in Valle de Sauceio Item Johannes Aalis XII den pro una mina terre in Valle de Sauceio Item Symon Aalis XII den pro una mina terre in Valle de Sauceio Item Johannes Hemeri pro terra Sancti Michaelis III sol Item Johannes dictus Rex XVIII den pro quinque minis terre in Sauceio Item Gaufridus dictus Rex III den pro vinea sua de Sauceio Item Symon de Houvilla IIII den pro vinea sua de Valle Sauceio Item Symon Pecoulet V den pro dimidio arpento in Valle de Sauceio Item Feget relicta deffuncti Hardi Espi d'avenne III den pro dimidio boissello terre Item Stephanus dictus Hermant pro uxore Gaufridi Belin XV den pro vinea de Sauceio VIII den et pro vinea Gaufridi Belin IIII den Item Johannes de Gaieville de Molendinis Novis II den pro vinea de Sauceio Item Stephanus de Vado VI sol X den pro terra sua de Marneriis Pecoulet Item Martinus dictus Bouloi III sol II den pro uno quarterio vinee et pro terra Item Garinus dictus Morel VI den pro vinea de Marneriis Item Petrus Lochon V sol II den pro terra sua de Marneriis Item Gilbertus dictus Hemeri III sol pro quinque minotis terre in Campo Sancti Michaelis Item Symon dictus Morel V sol II den pro herbergamento et pro vinea et terra Item relicta defuncti Boncelli Lochon VI sol pro tribus minotis terre de Marneriis Item Johannes dictus Aalis pro una mina terre XII den in Valle Sauceio Item Johannes major II sol IIII den pro una mina terre in Sauceio idem pro herbergamento III den idem pro vinea de Sauceio II den idem de uno arpento terre XVIII den Item Robertus dictus Bechart XVIII den circa unum arpentum terre Item Matheus dictus Nacart III sol IIII den pro herbergamento et pro terra Sunt census de Carnoto Primo de domo J[ohannis] de Grangia Drocarum archidiaconi IIII sol Item de domo in qua Johannes de Callido Monte moratur IX den Item de domo Reginaldi dicti Lambert XII den Item de domo domini Leobini quam tenet Goncetus in vico Novo II den Item de magna Banleva VII sol Item census qui nobis debetur apud Esparnonem in festo sancti Remigii De domo Elie que fuit defuncti Renoudi de Chantres X sol parisienses Item pro quodam stallo V sol IX den