Charter Document - 05030936
Charter Number: | 05030936 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod [Petrus de Ser]queusia clericus recognovit se vendidisse et nomine vendicionis in perpetuum concessisse viris religiosis abbati et conventui Vallium Serneii pro [] de quibus tenuit se plenarie pro pagato a dictis religiosis in peccunia numerata [unam peciam vince] quam ipse habebat et possidebat ex aquiramento suo ut dicebat apud Orphinum in feodo Eustachie relicte defuncti Roberti de P[ortu] sitam inter vineas dictorum religiosorum ab utraque parte Quam vineam venditam dictus Petrus dictis religiosis quitavit cum omni jure dominio proprietate et possessione quod et quod ipse habebat et habere poterat in dicta vinea [] Qua confessione audita nos ad requisitionem dicti Petri dictis religiosis presentes litteras sigillo curis nostre dedimus roboratas Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto die jovis post Nativitatem beati Johannis Baptiste