Charter Document - 05030917

Charter Document - 05030917


Charter Number: 05030917
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Purchase
Date: 1291
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hec visuris Stephanus de Insula armiger salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum religiosi viri abbas et conventus Vallium Sarnaii acquisierint ex causa permutationis seu excambii vel alio justo titulo et bona fide a Petro dicto le Camus armigero unam peciam terre sitam in parrochia Sancti Sulpicii in feodo et dominio meo inter terram dicti Petri ex una parte et cheminum quo itur de Caudadaez apud Sanctum Sulpicium ex altera ego dictus Stephanus intuitu pietatis dictam permuttationem factam inter dictas partes ratam et gratam habeo pro me et pro heredibus meis et eam volo laudo et approbo volens et consentiens quod dicti religiosi dictam peciam terre absque ullo dangerio vel contradictione mei vel heredum meorum habeant teneant et possideant in manu mortua et in proprios usus suos convertant in perpetuum retentis tamen mihi et heredibus meis duobus denariis parisiensibus in signum dominii capitalis in festo sancti Remigii persolvendis pro quibus forte si non essent soluti non licebit michi vel heredibus meis emendam capere seu levare nisi duos solidos infra annum In cujus rei testimonium sigillum meum duxi presentibus litteris apponendum Actum anno Domini MCC nonagesimo primo mense augusto