Charter Document - 05030908

Charter Document - 05030908


Charter Number: 05030908
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus hec visuris Petrus de Prepositura tunc temporis custos prepositure Vernonis salutem in Domino Noveritis quod Johannes Quatrehommes et Johanna ejus uxor recognoverunt se pro salute animarum suarum et antecessorum suorum dedisse et concessisse religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii in puram liberam et perpetuam elemosinam pro participatione orationum habenda que fient in perpetuum in abbatia dictorum religiosorum duos solidos parisienses annui redditus quos sibi debebat Nigasius de Puteo presbiter annuatim in festo Omnium Sanctorum de quadam pecia vinee sita apud Gamilliacum inter masuram dicti presbiteri ex una parte et masuram quam tenet Ricardus Peufart que fuit heredum Durandi Noheut ex altera que quidem predicta pecia vinee fuit quondam Ludovici Noheut tenendos et in perpetuum possidendos [] In cujus rei testimonium sigillum prepositure Vernonis presentibus litteris ad peticionem dictorum Johannis et Johanne apposuimus Actum anno Domini MCC nonagesimo die veneris post Letare Jerusalem