Charter Document - 05030904

Charter Document - 05030904


Charter Number: 05030904
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Petrus de Buvillari et Eramburgis ejus uxor recognoverunt et confessi sunt se dedisse concessisse et ex nunc in perpetuum quittavisse in puram et perpetuam elemosinam et pro salute animarum ipsorum et parentum ac amicorum suorum donacione facta inter vivos et sine spe aliqua revocandi donum religiosis viris abbati et conventui Vallis Sarney se et omnia bona sua mobilia et inmobilia presencia et futura ubicumque sint et poterunt inveniri et que im posterum acquirent retento eisdem conjugibus in eisdem bonis usufructu quamdiu vixerint cedentes ex nunc et transferentes [] In cujus rei testimonium sigillum curie Parisiensis ad petitionem dictorum conjugum presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCC octogesimo nono die sabbati post Reminiscere