Charter Document - 05030903

Charter Document - 05030903


Charter Number: 05030903
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hec visuris Petrus de Prepositura tunc temporis custos prepositure Vernonensis nomine heredum Petri de Portu salutem in Domino Noveritis quod Johannes dictus Pie Dieu et Amicia ejus uxor recognoverunt et confessi sunt se intuitu pietatis et pro salute animarum suarum dedicasse contulisse et penitus concessisse religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii se et omnia bona sua mobilia et immobilia presencia et futura acquisita et acquirenda ubicumque et in quibuscumque existentia in parrochiis de Vernonniel de Tylliaco et alibi quocumque nomine censeantur tenenda et habenda capienda et levanda dictis religiosis et eorum successoribus libere quiete et pacifice in puram liberam et perpetuam elemosinam absque alicujus contradicione super hoc facienda salvo tamen jure in omnibus dominorum capitalium et omni jure alieno In cujus rei testimonium sigillum prepositure Vernonensis presentibus litteris ad peticionem dictorum Johannis et Amicie apposuimus Actum anno Domini MCC octogesimo nono die martis post festum sancti Vincencii