Charter Document - 05030870
| Charter Number: | 05030870 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1284 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis domini Johannes de Rivo Guillelmus de Murellis legum professores arbitri arbitratores seu amicabiles compositores in causa arbitraria que coram nobis vertitur inter religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarnaii ex una parte et religiosos viros priorem et conventum de Salicosa ex altera salutem in Domino Noveritis quod diem compromissi presentibus hiis annexis videlicet festum sancti Egidii usque ad festum Omnium Sanctorum de nostro et utriusque partis consensu prorogamus assignantes dictis partibus coram nobis Vernone octavum diem post festum sancti Remigii ad afferendum ex parte dictorum abbatis et conventus omnia privilegia sua instrumenta seu munimenta per que intendant suam intentionem probare contra dictos priorem et conventum nec non ad tradendum in scriptis omnia que petituri sunt sive que petere velint ab eisdem priore et conventu ratione arbitrii suprascripti et ad procedendum ulterius ex dicta causa arbitraria quantum de jure fuerit procedendum Actum anno Domini MCC octogesimo quarto die mercurii post octabas beati Martini estivalis
