Charter Document - 05030869

Charter Document - 05030869


Charter Number: 05030869
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1284
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Guillelmus permissione divina archiepiscopus Rothomagensis salutem eternam in domino Jesu Christo Noveritis quod cum inter religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarnaii Parisiensis diocesis ex una parte et priorem et conventum ecclesie beate Marie de Salicosa nostre dyocesis ex altera contentio verteretur super quibusdam decimis de quibus fit mentio in litteris presentibus hiis annexis et super contentione hujusmodi sit in discretos viros ab eisdem partibus unanimiter compromissum prout in eisdem litteris hiis annexis plenius continetur nos ipsum compromissum hiis annexum pro bono pacis et ut ipse partes super predicta contentione ad concordiam reducantur volumus laudamus et eciam approbamus et quantum in nobis est sigilli nostri munimine confirmants Quod omnibus quorum interest tenore presentium significamus Datum apud Vernonem die lune post festum beatorum apostolorum Petri et Pauli anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto