Charter Document - 05030866

Charter Document - 05030866


Charter Number: 05030866
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1284
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Martinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Vallium Sernaii Cisterciensis ordinis Parisiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Licet monasterium vestrum sicut vestra petitio nobis exhibita continebat nonnullis apostolicis privilegiis et indulgentiis sit munitum illis tamen propter negligentiam et juris ignorantiam uti hactenus omisistis in ejusdem monasterii prejudicium et gravamen quare super hiis peciistis eidem monasterio apostolice sedis providencia subveniri Nos igitur indempnitati prefati monasterii volentes in posterum precavere presencium vobis auctoritate concedimus ut eisdem privilegiis et indulgentiis dummodo eis non sit per prescriptionem vel alias legitime derogatum negligencia seu omissione hujusmodi non obstante uti de cetero libere valeatis Nulli ergo [] Datum apud Urbem Veterem nonis junii pontificatus nostri anno quarto