Charter Document - 05030864

Charter Document - 05030864


Charter Number: 05030864
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1284
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Martinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Vallium Sernaii Cisterciensis ordinis Parisiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et ne pravorum hominum molestiis agitentur eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confovere Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que im presentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis prestante Domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem terras domos ortos redditus vineas grangias prata silvas possessiones maneria molendina pascua piscarias et alia bona vestra sicut ea omnia juste et pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Datum apud Urbem Veterem nonis junii pontificatus nostri anno quarto