Charter Document - 05030861

Charter Document - 05030861


Charter Number: 05030861
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1284
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis decanus de Vernone salutem in Domino Noveritis quod Matheus dictus Halle et Aelicia ejus uxor recognoverunt se vendidisse et in perpetuum concessisse religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii quandam peciam terre sitam in parrochia de Tylli inter terras dictorum religiosorum ex utraque parte pro quadraginta tribus solidis parisiensibus [] Et quantum ad hoc obligaverunt in contraplegium dictis religiosis domum suam sitam in parrochia sancte Genoveffe Vernonensis apud Crucem Bardellarum inter domum Guillelmi Textoris ex una parte et domum que fuit Johanne la Custuriere ex altera ad omnia dampna et deperdita sua valore ad valorem restauranda In cujus rei testimonium sigillum decanatus de Vernone presentibus litteris ad peticionem dictorum venditorum duximus apponendum Actum anno Domini MCC octogesimo quarto die sabbati post Jubilate