Charter Document - 05030842
Charter Number: | 05030842 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum abbas et conventus monasterii Vallis Sarnaii post tempus nostra ordinatione prefinitum acquisierint in feodis seu retrofeodis nostris quandam masuram cum duabus acris nemoris et sexdecim acras terre arabilis [] Et pro premissis sibi et monasterio suo perpetuo retinendis et remanendis finaverint cum ballivo nostro Gisorcii finationem hujusmodi pro nobis et nomine nostro recipiente nos dictam finationem ratam et gratam habentes volumus et concedimus quod ipsi religiosi et successores eorum premissa omnia et singula habere possint perpetuo tenere et possidere absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi salvo tamen in aliis jure nostro et jure in omnibus quolibet alieno Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Parisius anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo mense februario