Charter Document - 05030840

Charter Document - 05030840


Charter Number: 05030840
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi tam presentes quam futuri presentes litteras inspecturi quod ego Richeudis relicta Johannis Selles vidua et in viduitate mea constituta de assensu et voluntate Gaconis de Cauda d'Aez armigeri domini capitalis presentis et contractui de quo agitur consencientis expresse vendidi et concessi et hac presente carta mea confirmavi religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii unam peciam terre arabilis sicut se extendit in longum et in latum sitam in territorio de Cauda d'Aez inter terram Petri de Torni ex una parte et terram Johannis Bovelot ex altera pro quinquaginta solidis parisiensibus de quibus me teneo pro pagata de qua pecia terre ego Richeudis reddere consueveram annuatim tres denarios annui redditus dicto Gaconi armigero ratione dominii capitalis ad ipsum spectantis tenendam et possidendam dictam peciam terre predictis religiosis et eorum successoribus ex causa venditionis predicte libere quiete et pacifice absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum de cetero facienda Preterea ego dictus Gaco predictam venditionem dicte terre existentis de meo capitali dominio ut dictum est ratam habens et gratam volo et concedo intuitu pietatis et pro salute anime mee et antecessorum meorum quod dicti religiosi et eorum successores dictam peciam terre habeant et teneant in perpetuum in manu mortua et in usus suos proprios pro uno denario annui redditus michi et heredibus meis a dictis religiosis et eorum successoribus annuatim in festo sancti Remigii reddendo vel infra octabas in recognitionem dominii capitalis residuos vero duos denarios eis quitto in perpetuum Et in horum omnium testimonium robur et perpetuam firmitatem ego dictus armiger Gaco pro hiis que me et heredes meos tangunt in premissis et ego dicta Richeudis pro aliis presentibus litteris sigilla nostra dignum duximus apponenda Actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo mense januario