Charter Document - 05030837
Charter Number: | 05030837 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Ruppefortis salutem Notum facimus quod Symon Ysenbardus et Helisendis ejus uxor omnia et singula bona tam mobilia quam immobilia quomodo et quocumque nomine censentur que habent ad presens et habituri sunt de cetero quacumque causa juris seu rationis dederunt in puram et perpetuam elemosinam abbati et conventui Valium Sarneii et eorum monasterio retento tamen eisdem Simoni et Helisendi ejus uxori quamdiu vixerint usufructu in bonis omnibus et singulis superius annotatis Promittentes [] In cujus rei testimonium et munimen sigillum curie officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Ruppefortis ad petitionem ipsorum Simonis et Helisendis ejus uxoris presentibus duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXXX secundo mense augusti die jovis post festum Bartholomei apostoli