Charter Document - 05030831

Charter Document - 05030831


Charter Number: 05030831
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi presentes et futuri quod ego Johannes dictus Poupart vendidi et concessi religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii terciam partem unius pecie vinee que fuit Galteri Roussel site in trelio de Bacon inter vineam dictorum religiosorum ex una parte et vineam Johannis Violete ex altera pro duodecim solidis parisiensibus [] Et ne dicti religiosi vel eorum successores occasione hujus venditionis et concessionis vel pro defectu garantie mei vel heredum meorum aliqua dampna sive deperdita incurrerint obligavi eisdem in contraplegium undecim solidos parisienses annui redditus quos Adam le Servesier michi debet annuatim de domo sua quam tenet de me sita in vico qui est subtus ecclesiam beate Marie de Vernone inter domum heredum Guillelmi as Biffes ex una parte et domum heredum Thome le Thareter ex altera ad omnia dampna et deperdita sua valore ad valorem restauranda salvo tamen jure domini capitalis Et in horum omnium testimonium et perpetuam firmitatem ego predictus Johannes ad majorem confirmationem sigillum venerabilis viri decani Vernonis presentibus litteris una cum sigillo meo petii et procuravi apponi Actum anno Domini MCC octogesimo primo die martis ante Ramos Palmarum