Charter Document - 05030825

Charter Document - 05030825


Charter Number: 05030825
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1281
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis ego Johannes de Mandrosa armiger et Johanna uxor mea salutem in Domino Notum facimus quod ob remedium animarum nostrarum et predecessorum nostrorum spontanea voluntate non coacta concedimus laudamus donamus ac etiam approbamus donatione facta sollempniter inter vivos in perpetuum sine spe revocandi viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii in nemoribus nostris que dicuntur nemora de Alneolo quatuordecim arpenta nemorum cum fundo terre de quibus quatuordecim arpentis nemorum supradictis decem contigua sunt nemoribus de Vicinis ex una parte et ex altera nemoribus que vulgariter vocantur nemora de Pouiers Et dicta decem arpenta nemorum de quatuor metis signata sunt et possunt scindi a tenentibus dictorum decem arpentorum nemorum de consuetudine approbata quocienscunque sibi placuerit et viderint expedire prout a nobis et ab antecessoribus nostris est consuetum alia quatuor arpenta nemorum residua sita sunt juxta sex arpenta nemorum que fuerunt Symonis de Mandrosa fratris nostri domini de Huenneria et devenerunt religiosis antedictis ex donacione Simonis supradicti de Mandrosa armigeri Insuper damus et concedimus dictis religiosis pascua sive pasturas quibuscunque peccoribus sive etiam animalibus suis que habent vel habituri sunt de cetero apud Orphinum sine aliquo redditu exactione vel costuma ab eisdem religiosis nobis vel nostris heredibus in perpetuum solvendis In omnibus nemoribus nostris que habemus ex hereditate nostra in nemoribus memoratis que dicuntur nemora de Alneolo et in nemoribus que dicti religiosi ex nostra donatione prout superius est expressum tenent et possident in perpetuum dictam libertatem concedimus ac etiam approbamus necnon et omne jus et dominium ex nunc de omnibus pascuis sive pasturis cum predictis quatuordecim arpentis nemorum moventibus ex nostra propria hereditate et de omnibus nemoribus que mater nostra tenet in dote sive dotalicio et in omnibus aliis arpentis nemorum sitis in loco prenominato in dictos religiosos penitus transferentes Et quia homines de Orphino possunt in dictis nemoribus nostris elapso quinquennio post excisionem eorum nemorum ponere animalia sua ad pascendum in predictis nemoribus nostris ex usu et consuetudine longa actenus approbata tamen nos volentes dictis religiosis facere graciam specialem damus et concedimus eisdem religiosis potestatem et licentiam generalem in perpetuum ponendi animalia sua seu peccora sua quecunque ad pascendum in predictis nemoribus a triennio excisionis facte noviter in eisdem Damus etiam et concedimus dictis religiosis ne peccora seu animalia sua possint extrahi a nobis sive a nostris ad aliquam prisionem extra Orphinum pro aliquo forefacto nobis illato ab eisdem in nemoribus antedictis set cum forefecerint in dictis nemoribus apud Orphinum in curia presbiteri teneantur et ne cogantur religiosi prefati a nobis seu a nostris solvere majorem emendam de suis animalibus cum forefecerint quam solent homines de Orphino de suis solvere videlicet unum denarium pro quolibet animali promictentes autem quilibet nostrum fide media quod servabimus dictos religiosos quictos et immunes nec non et etiam indampnes ab omnibus emendis quas possent levare forestarii nostri a predictis religiosis ratione districtionum quas babent in nemoribus antedictis Promittimus insuper [] In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras religiosis predictis una cum sigillo meo et sigillo predicte Johanne uxoris mee tradidimus sigillatas Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo primo mense decembris