Charter Document - 05030819
| Charter Number: | 05030819 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hec visuris officialis Rothomagensis salutem in Domino Noveritis quod Johannes dictus Miles et Emmelina ejus uxor de parrochia de Pormor ut dicebant recognoverunt et confessi sunt se dedicasse contulisse et penitus concessisse intuitu karitatis et pro salute animarum suaram Deo et beate Marie et monasterio beate Marie de Vallibus Sarnaii et religiosis ibidem Deo deservientibus et etiam deservituris et etiam dedicarunt contulerunt et concesserunt se et omnia bona sua mobilia et immobilia ubicumque et in quibuscumque existencia acquisita et acquirenda sitta in parrochiis de Pormor de Tylliaco et alibi quocumque nomine censeantur tenenda et im perpetuum possidenda dictis religiosis et eorum successoribus in puram liberam et perpetuam elemosinam absque contradictione dictorum conjugum et heredum suorum super hoc facienda ita tamen quod dicti religiosi tenentur et amodo tenebuntur eisdem conjugibus quamdiu vixerint seu eorum alter victum vestitum et calciamentum et alia victualia sibi necessaria sufficienter invenire et de eisdem ipsis conjugibus legitime providere Quod omnibus quorum interest et interesse contigerit tenore presentium ad peticionem et supplicationem dictorum conjugum tenore presencium facimus manifestum Datum die martis post festum sancti Martini hyemalis anno Domini MCC octogesimo
