Charter Document - 05030817
Charter Number: | 05030817 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi tam presentes quam futuri presentes litteras inspecturi quod ego Johannes de Bosco Girelmi miles et ego Agnes ejusdem militis uxor de communi assensu [] Si vero prefati religiosi occasione premissorum vel pro defectu garancie nostri vel heredum nostrorum aliqua dampna seu deperdita incurrerint ego prenominatus Johannes miles et ego Agnes ejus uxor obligavimus in contra plagium duas acras terre arabilis quas habemus in territorio quod dicitur ad Crucem Domine sitas inter terram Petri Bellomi alu carii ex una parte et terram Richardi de la Roche et Odonis Castellani ex altera ad omnia dampna et deperdita sua valore ad valorem si necesse fuerit plenarie restauranda que dampna et deperdita poterunt declarare proprio sacramento cujuslibet persone de collegio ipsorum In cujus rei testimonium sigilla nostra presenti carte dignum duximus apponenda Actum anno Domini MCC octogesimo die dominica in octabis Nativitatis beate Marie Virginis