Charter Document - 05030813

Charter Document - 05030813


Charter Number: 05030813
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis tam presentibus quara futuris presentes litteras inspecturis Petrus de Portu tunc temporis prepositus de Vernone salutem in Domino Noverit universitas vestra quod dominus Petrus de Caudad'Ez miles filius Guichardi de Caudad'Ez militis defuncti vendidit concessit et hac presenti carta confirmavit et se vendidisse concessisse et hac presenti carta confirmasse recognovit Johanni de Pormor dicto Chevalier quicquid habebat tempore confectionis presencium litterarum apud Caudam d'Ez tam in domibus masuris curtillagiis quam in terris arabilibus pascuis et pasturis silvis seu nemoribus reditibus et censibus necnon et in serviciis hominum campartibus et in quibuscumque aliis rebus quocumque nomine censeantur et in quibuscumque locis sitis vel existentibus pro centum libris parisiensibus [] Quarum rerum superius expressarum situs et loca ad majorem certitudinem habendam sunt in locis subscriptis designata et contenta videlicet tota masura sua cum nemore et clausura sita in territorio de Caudad'Ez juxta chiminum de Heubecort ex una parte et nemus Gaceii et Thome ex altera item una pecia terre arabilis sita in territorio quod dicitur Parvus Campus juxta terras canonicorum de Salicosa ex una parte et chiminum de Bosco Girelmi ex altera pro qua pecia debentur annuatim tres denarii parisienses domino de Bosco Girelmi item una pecia in eodem campo juxta dictum cheminum ex una parte et terras Thome de Caudad'Ez ex altera item una alia pecia juxta terram Ysabellis la Charronnesse et terram Guillermi Renoudi ex una parte et terram que fuit Thome Castellani ex altera item una pecia in territorio quod dicitur la Croiz du Luat juxta chiminum de Gaenneio et de Andeliaco ex una parte et terram canonicorum de Salicosa ex altera item una pecia in territorio quod dicitur la Mare Benooiton juxta terram Thome ex una parte et maram ex altera item una pecia in territorio quod dicitur le Murgier Malemouche juxta terras que fuerunt domini Johannis de Heubecort militis ex una parte et terras canonicorum de Salicosa ex altera item una pecia in territorio quod dicitur Campus du Noier juxta terram Gaceii ex una parte et terram canonicorum de Salicosa ex altera item una pecia juxta le Frou de la Vile ex una parte et terras Guillelmi Renoudi ex altera item quatuor alie pecie in feodo Elye de Flouri quarum prima pecia sita est juxta nemus ex una parte et terram Robini Loidart ex altera secunda pecia juxta terram Richeudis la Loidarde ex una parte et terram Agnetis de Corvile ex altera tercia pecia inter terras dictarum Richeudis et Agnetis ex utraque parte quarta pecia juxta chiminum de Andeliaco ex una parte et terram que fuit Johannis Benooit ex altera [] In cujus rei testimonium sigillum prepositure Vernonensis ad peticionem prefati Petri militis una cum sigillo suo presenti carte dignum duximus apponendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo die lune ante festum beati Thome apostoli