Charter Document - 05030809
Charter Number: | 05030809 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Symon presbiter leprosarie de Nealpha Castri ex devocione quam habebat ut dicebat erga religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarnei confessus fuit se contulisse et concessisse et adhuc contulit et concessit coram nobis ex nunc in puram et perpetuam elemosinam donatione facta sollempniter inter vivos sine spe revocandi dictis religiosis et eorum monasterio omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura acquisita et acquirenda exceptis circa quinque arpentis terre et quadam domo ipsius sita apud Nealpham predictam et quadam granchia ipsius sita juxta dictam leprosariam de quibus idem Symon suam poterit voluntatem facere et disponere de dictis terra domo et granchia prout sibi viderit expedire retento etiam a dicto Symone penes se in dictis bonis concessis quamdiu vixerit usufructu Et promisit [] In cujus rei testimonium memoriam et munimen presentes litteras dedimus dictis religiosis ad peticionem dicti Symonis sigilli nostri munimine roboratas Datum anno Domini MCCLXX nono die mercurii post Isti sunt dies mense aprilis