Charter Document - 05030804

Charter Document - 05030804


Charter Number: 05030804
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast, Lunar
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi presentes et futuri quod ego Robertus de Pormor dictus de Lisorz de bona voluntate mea non coactus et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedi et concessi et in hac presenti carta confirmavi im perpetuum in puram et perpetuam elemosinam viris religiosis et honestis abbati et conventui monasterii beate Marie Vallium Sarnaii et eorumdem successoribus ibidem Deo servientibus tres virgultas terre arabilis sitas in parrochia de Heubecuria inter cheminum domini regis qui ducit de Gaaneio apud Andeliacum ex parte una et terram Guillelmi dicti Postel ex altera Quas dictas tres virgultas terre arabilis emi a Ricardo de Landa pro sexaginta solidis parisiensibus [] Et quod hec donatio et concessio robur et perpetuam firmitatem optineat atque duret im posterum istam presentem cartam dictis religiosis viris tradidi sigilli mei munimine roboratam Actum anno Domini MCCLXX octavo die lune ante festum apostolorum Symonis et Jude mense octobri