Charter Document - 05030797
Charter Number: | 05030797 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ammortisement |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Philippus decanus christianitatis Stampensis salutem in Domino Notum facimus quod Matheus de Caromonte et Gersendis ejus uxor recognoverunt se admortificasse tanquam primi domini pro duodecim libris parisiensibus religiosis viris abbati et conventui de Vallibus Sarnaii duas domos sitas apud Estrechiacum in censiva dictorum Mathei et Gersandis quarum una fuit Heberti de Vaucelais et est contigua domui dictorum religiosorum ex una parte et domui Giloti dicti Bele ex altera ad decem denarios censuales et altera fuit Mathei dicti Mouceroye et contigua domui ejusdem Mathei ex una parte et domui Petri dicti Mouceron ex altera ad duos denarios censuales Promittentes [] In cujus rei memoriam et munimen presentibus litteris sigillum nostrum una cum sigillo dicti Mathei ad peticionem partium duximus apponendum Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo die jovis post Cineres mense martio