Charter Document - 05030796

Charter Document - 05030796


Charter Number: 05030796
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Robertus Normannus de Sarnayo et Hylaria ejus uxor dederunt ob remedium animarum suarum in elemosinam facta donatione inter vivos contulerunt et concesserunt et recognoverunt se dedisse ex nunc et in perpetuum concessisse et contulisse se et sua bona mobilia et immobilia que habent et habituri sunt ex nunc in antea religiosis viris abbati et conventui monasterii Vallium Sarnay et eorum monasterio ab eisdem religiosis post decessum ipsorum et eorum superstitis habenda et pacifice possidenda ita tamen quod omnia predicta bona et singula superstes eorum tenebit toto tempore vite sue et post ipsius superstitis decessum ea redeant libere pacifice et quiete ad jura et proprietatem dictorum religiosorum et monasteriorum eorumdem retentis tamen eidem Hylarie in bonis eisdem triginta solidis parisiensibus ad erogandum et distribuendum pro ipsius anima prout viderit expedire Et promiserunt [] Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo die martis post octabas Purificationis beate Marie Virginis