Charter Document - 05030791
| Charter Number: | 05030791 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1277 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes litteras inspecturi quod ego Ysabellis uxor nobilis viri domini Guidonis de Levies domini Mirapiscis sana mente et corpore ac deliberatione habita diligenti facto etiam testamento meo in quo subscripta donatio et assignatio plene et expresse continetur dono in perpetuum concedo et assigno abbati et conventui monasterii de Vallibus Sarnay centum solidos turonenses annui redditus percipiendos singulis annis in festo beati Remigii de reditibus et proventibus quos habeo et percipio apud Amblevillarium per manum heredum seu successorum meorum qui pro tempore domini fuerunt dicte ville ita quod prefati abbas et conventus predicti monasterii qui pro tempore fuerint teneantur facere celebrari in monasterio suo singulis diebus in perpetuum unam missam de requie pro anima mea Sit tamen licitum prefato domino viro meo Guidoni et heredibus ejus predictos centum solidos turonenses in predictis reditibus assignatos alibi in loco competenti percipiendos assignare prout eis videbitur expedire Et ad majorem omnium firmitatem et testimonium habendum in perpetuum presentem paginam feci sigilli mei munimine roborari Insuper nos Guido de Levies prenominatus supradicta omnia et singula grata habentes atque firma ea ad instanciam ejusdem uxoris nostre predicte approbamus et sigilli nostri testimonio confirmamus Datum apud Mirapicem quarto kalendas septembris anno Christi Incarnationis MCCLXX septimo
