Charter Document - 05030781
| Charter Number: | 05030781 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Vallium Sarnay salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus sive per privilegia seu alias indulgentias monasterio vestro concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis et monasterio predicto indultas sicut ea omnia juste ac pacifice obtinetis vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Datum Viterbii kalendis octobris pontificatus nostri anno primo
