Charter Document - 05030780

Charter Document - 05030780


Charter Number: 05030780
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram Nicholao de Aurelianis et Reginaldo de Joiaco clericis nostris ad hoc a nobis specialiter destinatis quibus fidem adhibemus constituti Stephanus dictus le Chapuis de Joiaco et Guiburgis ejus uxor senes debiles ac impotentes sani tamen corpore compotesque mentis sue ut prima facie apparebat pietatis intuitu in puram et perpetuam elemosinam et ob animarum ipsorum remedium donatione facta inter vivos pure libere et simpliciter et sine spe revocandi dederunt concesserunt et contulerunt ecclesie beate Marie Vallium Sarnaii et religiosis viris abbati et conventui ejusdem loci quoddam porprisium ipsorum Stephani et ejus uxoris situm in villa de Joiaco prout se comportat ante domum magistri Juliani canonici Belvacensis contiguum granchie Hugonis dicti Mercatoris ex una parte in censiva domini de Marliaco Castro honeratum in decem denariis et obolo censualibus item quandam peciam prati unum arpentum ut dicitur continentem sitam in territorio dicte ville versus Stagnum Houdaier in censiva Roberti Houdoyni contiguam prato quod fuit quondam Johannis de Retro Monasterium ex una parte et Roberti predicti prato ex altera honerata in duobus denariis et obolo censualibus tantummodo ut dicebant Cedentes et transferentes [] Ad quorum relationem sigillum curie Parisiensis presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXX sexto die dominica post festum beati Petri ad Vincula