Charter Document - 05030778
| Charter Number: | 05030778 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes et futuri quod ego Symon dictus Olearius et ego Matildis ejus uxor de communi assensu nostro et voluntate vendidimus et concessimus religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii duos solidos parisienses annui redditus quos dicti religiosi nobis debebant de quadam domo que fuit quondam Roberti de Alneto que nunc est dictorum religiosorum pro viginti et quatuor solidis parisiensibus [] Et ne predicti religiosi vel eorum successores occasione predicte venditionis seu concessionis vel pro defectu garantie nostri vel heredum nostrorum aliqua dampna seu deperdita incurrerint obligamus eisdem in contraplegium quandam domum sitam inter domum Radulphi Culdone ex una parte et domum Ricardi de Bailli ex altera ad omnia dampna et deperdita sua valore ad valorem restauranda Et ut hoc firmum et stabile permaneat et duret im posterum presentem cartam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno Domini MCCLXX sexto die lune ante Ascensionem Domini Et ad majorem hujus rei confirmationem et securitatem et in testimonium omnium premissorum sigillum discreti viri decani de Vernone presentibus litteris apponi procuravimus Datum []
