Charter Document - 05030771
Charter Number: | 05030771 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Renoldus de Muse serviens religiosorum virorum abbatum et conventus Vallium Sarnaii recognovit se acquisiisse seu comparasse a Giberto dicto Leber de Orfino et a Radulpho dicto de Monasterio fratre dicti Giberti unam peciam vinee contiguam granchie dictorum religiosorum site apud Orfinum et vie de Larsit a Guerino Symone et Johanne liberis et heredibus defuncti Laurencii de Monasterio de Orfino unam peciam terre arabilis dicte vinee contiguam ex una parte et vie de Larsit ex altera et a Garino de Bocigniaco milite quamdam plateam ad edificandam domum sitam apud Orfinum dicte granchie contiguam seu adjacentem ex una parte et dicte vie de Larsiz Que omnia supradicta dictus Renoldus recognovit se dedisse contulisse et concessisse et etiam dedit contulit et concessit in puram ac perpetuam elemosinam pro salute anime sue predictis religiosis omne jus proprietatis possessionis acquisiti et dominii quod idem Renoldus habebat et habere poterat quacumque ratione seu causa in dictis rebus in dictos religiosos dicte donationis nomine transferendo Istam vero donacionem laudavit voluit et concessit dictus Guerinus de Bocigniaco miles de quo dictus Renoldus tenuerat res predictas et dedit et concessit dictus miles religiosis antedictis quod ipsi ex nunc im perpetuum teneant in manu mortua res predictas omnes et singulas videlicet peciam vinee peciam terre et plateam et eisdem religiosis et successoribus suis quitavit dictus miles omne jus proprietalis possessionis et dominii im perpetuum quod ipse habebit in rebus predictis fide media promittens [] Preterea domina Hersendis uxor dicti Garini militis quicquid juris habebat vel habere poterat et habitura erat ratione dotalicii seu donacionis propter nupcias seu quacumque alia ratione in dicta platea in manu nostra spontanea resignavit et fidem dedit [] In cujus rei testimonium et munimen nos ad requisitionem dictarum partium sigillum nostrum presentibus litteris apposuimus et dictus miles sigillum suum una cum sigillo nostro presentibus litteris apposuit in dictarum rerum testimonium et munimen Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense julio