Charter Document - 05030770
Charter Number: | 05030770 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Radulphus de Monasterio et Ligardis ejus uxor vendiderunt et nomine venditionis concesserunt ad usus et consuetudines patrie Renoudo dicto de Musi quamdam peciam vinee sitam apud Orfinum in feodo domini Guerini de Boucigniaco milite juxta viam de Larsit ex una parte et juxta vineam que fuit Giberti Leber fratris dicti Radulphi ex altera pro septem libris carnotensibus [] In cujus rei testimonium et munimen ad petitionem partium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXX quinto mense junio