Charter Document - 05030766

Charter Document - 05030766


Charter Number: 05030766
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Carnotensis salutem in Domino Notum facimus quod Renaudus dictus de Musi confessus fuit se in puram et perpetuam elemosinam dedisse et contulisse abbati et conventui Vallium Sarnaii omnia bona sua mobilia et inmobilia presencia et futura in quibuscumque rebus et locis existentia retento sibi nichilominus in dictis bonis quandiu vixerit usufructu Voluit etiam dictus Renaudus quod dicti religiosi abbas et conventus dicta bona ipsius tam mobilia quam inmobilia habeant teneant et possideant post ipsius Renaudi obitum et de ipsis plenariam suam faciant voluntatem Promisit etiam dictus Renaudus [] In cujus rei testimonium presentes litteras dedimus sigillo nostro sigillatas anno Domini MCCLXX quinto die lune post festum beati Georgii