Charter Document - 05030762
| Charter Number: | 05030762 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Ammortisement |
| Date: | 1274 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Petrus filius regis Francie Alenconensis et Carnotensis comes et Johanna ejus uxor eorumdem locorum comitissa salutem in Domino Notum facimus quod nos volumus et concedimus quantum in nobis est quod religiosi viri abbas et conventus de Vallibus Sarnerii habeant et possideant im perpetuum decem sexteria terre semeure sita in territorio de Bercheriis la Meingot videlicet unam peciam continentem tres minas in eodem territorio inter duos campos qui sunt predictorum et conventus et aliam peciam continentem quinque minas sitam in dicto territorio contiguam uni dictorum camporum et aliam peciam continentem quinque minas in loco qui dicitur Clausus Rungeri contigua ex uno latere terre Johannis Olon et ex alio latere terre Johannis de Soularre et aliam peciam continentem duo sexteria sitam apud Petram Blanchardi Et dicta decem sexteria terre semeure prout superius sunt expressa predictis abbati et conventui salvo jure nostro et alieno in omnibus aliis prout dictum est amortizamus In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Actum Parisius die jovis post Nativitatem beate Marie Virginis anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto
