Charter Document - 05030757
| Charter Number: | 05030757 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1274 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Robertus comes Drocarum et Montisfortis et Beatrix ejus uxor salutem in Domino Noverint universi quod inter nos et ecclesiam et monachos de Sarnaio extitit controversia super eo quod dicebamus ad nos spectare dominium et omnem justiciam altam et bassam in burgo hospitibus terris et nemoribus de Poliempont sitis in parrochia de Condeio continentibus in terra et nemore circiter ducenta et LXX arpenta contigua ex una parte cuidam rivulo decurrenti infra rivulum de Condeio et ex alia parte contigua dicto rivulo de Condeio et ex alia chemino tendenti de Condeio ad viam Montisfortis et a predicta via Montisfortis prout methe ostendunt usque ad prefatum rivulum decurrentem infra dictum rivulum de Condeio que omnia spectant sunt et pertinent predicte ecclesie Tandem vero de bonorum virorum consilio sepe dictam ecclesiam et monachos de Sarnaio quittavi quittosque clamavimus et clamamus et super his bonam pacem ecclesie et monachis observaturos fide bona promittimus Et cum hoc etiam eidem ecclesie dedimus et monachis ibidem Deo servientibus ut possint habere et ponere in foresta nostra de Acquilina libere et quiete sine forestagio vel alia aliqua redibentia sexaginta boves quolibet in omnibus locis dicte Acquiline ubi nullus potest habere nec ponere animalia sine forestagio Et eciam confirmamus et concedimus usuarium quadraginta porcorum in deffensis nostris sicut felicis recordationis karissima Amicia comitissa Leecestrie et domina Montisfortis per litteras suas concessit Sciendum autem quod predicta ecclesia et monachi ejusdem loci in deffensu suo quod dicitur le Fay de Planeto et in dicto nemore de Poliempont et etiam in Follosio suo juxta abbatiam habent omne jus forefacti et possunt capere forefacta sua infra methas suas et sequi forefactum suum et capere per totam terram nostram Et quia nullus potest venari in toto nemore de Acquilina neque in circumvicinis nemoribus tamen ex speciali gratia volumus et concedimus quod prefati monachi vel aliqui pro ipsis in predictis nemoribus et in omnibus aliis terris sic a nobis vel a predecessoribus nostris eisdem monachis datis et collatis possint venari ad omnes bestias et facere magnas hayas et sequi venacionem et canes suos per totam terram nostram ita quod venator canes et eorum servitores non possint arrestari cogi nec compelli aliquo modo coram gruerio Aquiline neque coram alio judice nobis subdito ratione omnium premissorum Volentes et concedentes quod prefati monachi omnia supradicta prout superius sunt expressa et eciam omnia alia quecumque acquisierunt in omni terra nostra seu in feodis et retrofeodis nostris ubicumque existant tam in domibus terris pratis nemoribus seu quibuscumque aliis rebus usque ad presens tempus teneant in manu mortua im perpetuum cum omni jure dominio et justicia alta et bassa que in omnibus premissis habebamus vel habere poteramus quocumque modo seu quacumque ratione Et hec omnia predicta dedimus et concessimus pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum Et quantum ad premissa firmiter observanda nos et heredes nostros obligamus et relinquimus in posterum obligatos In cujus rei testimonium et munimen sepe dicte ecclesie et prefatis monachis presentes litteras dedimus sigillorum nostrorum munimine roboratas Datum anno Domini millesimo CC septuagesimo tertio mense februario
