Charter Document - 05030756

Charter Document - 05030756


Charter Number: 05030756
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1274
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi presentes et futuri quod ego Ricardus Peufart de Gamelliaco teneor religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii in quadraginta et uno solidis parisiensium annui redditus reddendis eisdem religiosis et eorum successoribus singulis annis in festo Omnium Sanctorum pro quadam masura quam ab ipsis recepi ad annuum censum antedictum cum omnibus pertinenciis suis sita apud Gamelliacum inter domum meam ex una parte et iter publicum ex altera secundum quod hec et alia plenius continentur in quadam carta quam a dictis religiosis habeo super traditione et concessione masure predicte Ego vero prefatus Ricardus teneor infra finem quatuor annorum proximo venturorum a tempore confectionis presentium litterarum ponere in meliorationem dicte masure sex libras parisienses In cujus rei testimonium et ne per lapsum temporis vel per oblivionem depereat vel decrescat redditus antedictus presentibus litteris sigillum meum apposui una cum sigillo decani de Vernone Datum anno Domini MCCLXX tercio in crastino beati Vincentii