Charter Document - 05030749
Charter Number: | 05030749 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram Martino dicto de Parisius et Roberto dicto Panifetii clericis nostris juratis ad hec a nobis specialiter destinatis quibus fidem adhibemus constitutus Johannes de Plesseio infirmus corpore sanus tamen mente ut prima facie apparebat recognovit coram predictis clericis nostris se recepisse et habuisse decem libras parisienses per manus fratris Guillelmi de Pateyo monachi Vallium Sarnaii solventis vice et nomine religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii de summa quinquaginta quinque librarum parisiensium in quibus eidem Johanni tenebantur ex venditione sexdecim sextariorum tam bladi quam ordei annui redditus quos ipse percipiebat in granchia de Boullongnel dictorum religiosorum prout ipse Johannes coram dictis clericis asseruit renuncians exceptioni dictarum decem librarum non traditarum et non solutarum In cujus rei testimonium et relationem dictorum clericorum nostrorum sigillum curie Parisiensis litteris presentibus duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXX tercio die mercuris post Misericordia Domini Panifeciz