Charter Document - 05030744
Charter Number: | 05030744 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Johannes dictus d'Auverniaus de Ulmage se et sua bona omnia et singula tam mobilia quam immobilia quecumque in quibuscumque locis et rebus consistant dedit coram nobis contulit et concessit facta donacione inter vivos et recognovit et confessus fuit se dedisse contulisse et ex nunc in perpetuum concessisse pure et simpliciter religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii et eorum monasterio ab eisdem et eorum successoribus ex nunc in perpetuum tenenda habenda et perpetuo possidenda ex causa et titulo donationis que inter vivos appellatur Promittens [] In cujus rei testimonium et munimen sigillum curie Parisiensis ad petitionem dicti Johannis presentibus duximus apponendum Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo die veneris ante festum sancti Thome apostoli Jordanus