Charter Document - 05030743
Charter Number: | 05030743 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis oflicialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Ruppifortis eternam in Domino salutem Noveritis quod Laurencius dictus de Nemore recognovit et confessus fuit se habere et possidere tam ex hereditate sua quam ex conquestu suo quoddam herbergamentum situm apud Logias junctum ex una parte domui Clementis dicti Coquin et ex alia parte Colini dicti Pallart cum arpento et dimidio vinee vel circiter adjacentis dicto herbergamento Recognovit etiam et asseruit se habere et possidere tam ex hereditate sua quam ex conquestu suo duo arpenta terre site in valle de Gotein juncta ex una parte terre Perrotini de Valle et ex alia parte vineis de Valle quod herbergamentum sicut se comportat ante et retro cum arpento et dimidio vinee vel circiter et dictis duobus arpentis terre dictus Laurencius recognovit et confessus fuit se dedisse et concessisse sine spe revocandi ob remedium anime sue in puram et perpetuam elemosinam donatione facta solempniter inter vivos religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii retento tamen in predictis rebus quamdiu vixerit usufructu et se in manu nostra de predictis rebus deseissivit et nos procuratores dictorum religiosorum seissivimus nomine eorumdem Promittens [] In cujus rei memoriam et testimonium ad peticionem dicti Laurencii dictis religiosis presentes litteras sigillo nostro roboravimus Datum anno Domini MCCLXX secundo die jovis post festum beati Andree apostoli