Charter Document - 05030734

Charter Document - 05030734


Charter Number: 05030734
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1272
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis oflicialis archidiaconi Pissiacensis in ecclesia Carnotensi salutem in Domino Notum facimus quod Eremburgis uxor Stephani Ortolani de Veteribus Ecclesiis dedit coram nobis contulit et concessit facta donacione inter vivos et recognovit et confessa est se dedisse contulisse et concessisse pure et simpliciter sine spe aliqua revocandi religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii et eorum monasterio omnia bona sua tam mobilia quam immobilia que nunc habet et habitura est in quibuscumque locis et rebus sint ab eisdem religiosis et eorum successoribus post ipsius Eremburgis decessum habenda et im perpetuo possidenda pacifice et quiete ex causa et titulo donationis que inter vivos appellatur retempto tamen in eis sibi quamdiu vixerit usufructu Et promisit predicta Eremburgis [] In cujus rei testimonium et munimen sigillum curie nostre presentibus duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXX secundo mense aprilis