Charter Document - 05030733
Charter Number: | 05030733 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Pissiacensis in ecclesia Cainotensi salutem in Domino Notum facimus quod Stephanus dictus Ortolanus de Veteribus Ecclesiis dedit coram nobis contulit et concessit facta donatione inter vivos et recognovit et confessus est se dedisse contulisse et concessisse pure et simpliciter sine spe aliqua revocandi religiosis viris abbati et conventui Yalium Sarnaii et eorum monasterio unam peciam terre arabilis tenentem circa decem et septem arpenta in censiva domini Guidonis de Laval militis que pecia dicitur Floriet necnon et omnia mobilia sua que habet et habiturus est in quibuscumque locis et rebus ab eisdem religiosis et eorum successoribus post ipsius Stephani decessum habenda et in perpetuum possidenda pacifice et quiete ex causa et titulo donationis que inter vivos appellatur retempto tamen in supradicta pecia terre sibi quamdiu vixerit usufructu necnon et retemptis in mobilibus suis tantummodo quindecim libris pro voluntate sua facienda Et promisit dictus Stephanus [] In cujus rei testimonium et munimen sigilluru curie nostre presentibus duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXX secundo mense aprilis