Charter Document - 05030726

Charter Document - 05030726


Charter Number: 05030726
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Pissiacensis in ecclesia Carnotensi salutem in Domino Notum facimus quod Petrus rector ecclesie de Gresseyo proposito ductus salutari considerata honestate et vita laudabili in Christo religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarney siciens admitti in preces et benefacta ipsorum confessus fuit et asseruit se habere tenere et possidere tam ex hereditate sua quam ex conquestu suo habito et acquisito antequam beneficium ecclesiasticum haberet apud Bolletum Terrici quinque sextarios bladi et quatuor sextarios avene annui redditus in granchia Jacobi dicti Parvi Monachi habenda et percipienda in festo sancti Remigii in dicta granchia annuatim pro quibus novem sextariis tam bladi quam avene tenetur reddere dicto Jacobo armigero quatuor denarios et obolum in festo supradicto Confessus fuit etiam dictus Petrus dicta novem sextaria tam bladi quam avene ob remedium anime sue necnon patris et matris ejusdem dedisse et concessisse cum omni jure dominio proprietate et possessione predictis religiosis in puram et perpetuam elemosinam sine spe seu possibilitate revocandi per se vel per alium retento tamen in predictis quamdiu vixerit usufructu promittens [] In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum curie nostre duximus apponendum Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo die veneris ante festum Omnium Sanctorum