Charter Document - 05030724

Charter Document - 05030724


Charter Number: 05030724
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Petrus de Barra burgensis de Gonnessia et Matildis ejus uxor asseruerunt quod cum religiosi viri abbas et conventus monasterii Vallium Sarnaii haberent tenerent et possiderent quandam masuram sitam apud Gonnessiam contiguam ex una parte ecclesie sancti Nicholai de Gonnessia chiminio intermedio et ex altera terre Odonis dicti Mali Viarii recognoverunt et confessi sunt ipsi Petrus et Matildis se a predictis religiosis predictam masuram prout cum suis pertinentiis se comportat recepisse et retinuisse pro duodecim solidis parisiensium annui incrementi census seu redditus habendis et percipiendis super dicta masura et ejus pertinenciis a dictis religiosis et successoribus eorum duobus terminis annuatim perpetuo sub condicionibus infrascriptis quos siquidem duodecim solidos parisiensium annui incrementi census seu redditus predicti Petrus et Matildis promiserunt se reddituros et soluturos dictis religiosis et successoribus eorum vel eorum certo mandato seu nuncio annis singulis terminis snbsequentibus in hunc modum videlicet medietatem in octavis beati Dyonisii et aliam medietatem in octavis Ascensionis Domini sub tali condicione adjecta ab eis et concessa coram nobis expresse super hoc ab eisdem quod ipsi vel eorum heredes aut causam ab eis in dicta masura habituri pro qualibet solutionum predictarum in qua defecerint solvent et solvere ac reddere tenebuntur predictis religiosis et eorum successoribus vel eorum mandato seu nuncio duos solidos parisienses pro expensis nuncii ipsorum religiosorum quem ipsi religiosi pro dicto censu recipiendo quolibet dictorum terminorum duxerint destinandum In cujus masure meliorationem ipsi Petrus et Matildis tenentur et promiserunt sub fide prestita ponere et replicare quadraginta solidos parisiensium infra duos annos ex nunc continue subsequentes pro qua siquidem melioratione sic ponenda ipsi Petrus et Matildis quandam peciam terre arabilis unum quartarium vel circiter continentem sitam in territorio de Thauvers contiguam terre Johannete filie Falcaudi Larnonnier ex una parte et ex altera terre Marate filie Johannis Morelli dictis religiosis et eorum successoribus ac monasterio eorundem in contra plagium obligarunt ac quantum ad hoc jurisdictioni curie Parisiensis nihilominus supponendo In cujus rei testimonium et munimen sigillum curie Parisiensis ad requisitionem ipsorum conjugum presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo die sabbati post festum Nativitatis beati Johannis Baptiste