Charter Document - 05030722

Charter Document - 05030722


Charter Number: 05030722
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1271
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis ego Guillelmus de Tyvervalle miles salutem in Domino sempiternam Noveritis quod ego ob remedium anime mee Eustachie et Johanne uxorum mearum necnon et liberorum meorum dedi et concessi donatione facta inter vivos in puram et perpetuam elemosinam religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii duos sextarios bladi annui redditus super hereditatem meam de Alneto volens et concedens quod predicti religiosi habeant et percipiant ex nunc in perpetuum dictos duos sextarios bladi annuatim in granchia mea de [Alne]to per manus heredum meorum seu illorum qui dictam hereditatem possidebunt excolent et tenebunt ad terminum quod ipsi religiosi consueverunt habere et percipere octo sextarios bladi annui redditus in quibus eisdem religiosis teneor ab antiquo et de quibus dicti religiosi diu sunt fuerunt et erunt in possessione habendi et percipiendi annuatim in granchia mea de Alneto promittens [] In cujus donacionis perpetuam firmitatem et testimonium presentes litteras dedi predictis religiosis sigillo proprio roboratas Datum anno Domini MCCLXX primo mense mayo