Charter Document - 05030720

Charter Document - 05030720


Charter Number: 05030720
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie archidiaconi Pissiacensis in ecclesia Carnotensi salutem in Domino Notum facimus quod Nivardus dictus Pacoul recognovit et confessus fuit se et sua ubiconque sint ubiconque poterunt inveniri ex nunc contulisse et concessisse im perpetuum pro remedio anime sue ecclesie totique conventui de Vallibus Sarneii ac etiam pro anniversario suo faciendo in dicta ecclesia retento tamen usufructu habendo et percipiendo in bonis suis ab eodem quamdiu vixerit Nivardus antedictus volens et concedens dictus Nivardus quod post decessum ipsius religiosi viri abbas et conventus ejusdem ecclesie de bonis ipsius mobilibus et immobilibus aquisitis et acquirendis et queconque sint possint uti pacifice et quiete Renonciavit insuper dictus Nivardus [] In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Nivardi sigillum nostrum duximus apponendum Datum anno Domini MCC septuagesimo primo die jovis post Quasimodo