Charter Document - 05030718
Charter Number: | 05030718 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Petrus de Nivernis civis Carnotensis asseruit quod ipse habebat tenebat et possidebat Carnoti aput portam Perticanam quamdam domum item arpentum unum et dimidium vinee situm in loco qui dicitur Poifont et unum aliud arpentum vinee situm apud locum qui dicitur Maltrou et alia bona mobilia et immobilia Quas siquidem possessiones et omnia alia bona sua mobilia et immobilia presencia et futura habita et habenda quoquomodo recognovit et confessus est coram nobis prefatus Petrus donacione facta inter vivos se dedisse et ex nunc perpetuo concessisse sine spe revocandi in puram et perpetuam elemosinam viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnay retento tantummodo quoad vitam suam usufructu in eisdem transferens ex nunc im perpetuum in eosdem religiosos idem Petrus omne jus dominium possessionem et omnem proprietatem et quicquid juris habebat seu habere poterat in predictis bonis ratione quacumque retento tamen usufructu quoad vitam suam in eisdem bonis [] dictum est Et si contingeret ipsum Petrum intrare religionem et habitum monachalem ordinis dictorum religiosorum deferre et infra annum et diem a dicto monasterio exire et reverti ad seculum usumfructum dictarum rerum et possessionum ut dictum est libere rehaberet nichilominus tamen omnimoda proprietate dictarum rerum apud dictum monasterium remanente ut dicebat Et promisit [] Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo die lune post Letare Jerusalem