Charter Document - 05030715
Charter Number: | 05030715 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Matheus clericus et Juliana ejus uxor asseruerunt coram nobis quod ipsi habebant tenebant et possidebant quandam medietatem cujusdam domus site apud Sarnayum villam in Burgo Novo in censiva religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii in decem denariis parisiensibus capitalis census tantummodo oneratam contiguam domui Marescali ex una parte et ex altera domui Roberti Normanni Quam siquidem domus predicte medietatem predicti Matheus et Juliana ejus uxor recognoverunt et confessi sunt se vendidisse et ex nunc in perpetuum venditionis nomine quitavisse prefatis religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii ab eisdem et successoribus suis ex nunc in perpetuum tenendam habendam et possidendam pro sex libris parisiensibus [] Datum anno Domini M ducentesimo septuagesimo die sabbati post festum sancti Petri ad Cathedram Jordanus