Charter Document - 05030712

Charter Document - 05030712


Charter Number: 05030712
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Ego Raginaldus de Fessardo succentor Carnotensis compos mentis existens testamentum meum facio et de rebus meis ordino in hunc modum In primis volo quod de bonis meis mobilibus solvantur omnia debita mea et legata ac etiam de rebus immobilibus quas acquisivi in civitate et dyocesi Carnotensi et quicquid injuste acquisivi vel quoquo modo indebite habui de eisdem bonis totaliter restituatur Sunt autem bona mea hec domus mea in qua habito et domus mea sita juxta portam Drocensem cum cameris adjacentibus et viridario item viginti quatuor scudelle argentee scilicet duodecim magne et duodecim parve item duodecim cocliaria argentea et unus potus argenteus ad aquam item duo ciphi argentei ad pedem et unus sine pede item quatuor ciphi murrei cum pedibus argenteis quorum unus vendetur et distribuetur pro anima Manasserii quondam archidiaconi Dunensis et alii pro anima Guillelmi de Prato Grimaudi item habeo unam nucem ad pedem argenteum item habeo totum Corpus juris quod fuit magistri Henrici de Cannis videlicet Codicem Digestum vetus Digestum novum Inforciatum librum Institutionum cum Auctentico et tribus libris Codicis item Summam Achonis item Decretum quod fuit magistri Galteri de Cannis item Decretales cum apparatu magistri Bernardi item duo volumina Racionum item libellum Ranfredi item Summam Gofredi Repeticiones domini Godefridi item unum Missale item Casus Inforciati et trium partium item Epistolas magistri Petri Blesensis et alias multas epistolas et alia multa scripta minuta item unum magnum Breviarum in duabus partibus quod fuit magistrorum Galteri et Henrici de Cannis et volo quod illud restituatur nepotibus suis scilicet magistro Nicholao et magistro Johanni vel alteri eorum qui supervixerit item habeo unum parvum Breviarum in duabus partibus item habeo in hospicio meo Carnoti undecim culcitras cum pulvinaribus et quadraginta linteamina decem nappas viginti duo tablerios XXXVI manutergia sergias duas tapetia quinque parva pro hospitibus et familia et unum magnum item quatuor copertoria de cuniculis et panno rubeo item unam culcitram pictam de cendello item vina et utensilia domus et coquine item tres annulos aureos quorum dedit mihi unum abbas Clugniacensis item habeo sex equos tres in domo mea et tres apud Bercherias Maingoti item habeo apud Bercherias Maingoti oves arietes plus quam centum vacas vitulos sues et porcos que omnia nescio estimare item bladum et avenam prebendarum mearum de Sandarvilla cum blado et avena prebendarum mearum de Bercheriis de Fateinvilla de Puteolis et aliis et credo quod habeo circa trecentos XXX quinque modios et quatuor sextarios tam bladi quam avene item habeo coopertorium quoddam de viridi et vario unam lauricam duos hauberjones caligas ferreas et surchauchonnos item habeo unum calicem argenteum cum patena et alia bona mobilia tam in ista terra quam in precaria mea De hiis bonis meis solutis debitis et restitutione facta iu primis lego ducentas libras ad emendum redditus pro anniversario meo annuatim faciendo in ecclesia Carnotensi ita tamen quod sollempne sit secundum constitutionem capituli Carnotensis item clericis de choro quadraginta libras ad emendum redditus distribuendos inter eos qui dicto anniversario intererunt item cuilibet canonico qui intererit servicio in die obitus mei quatuor solidos et cuilibet non canonico duos solidos Item volo quod fiat anniversarium matris mee in ecclesia Carnotensi et quod ementur de bonis meis quatuor libre annui redditus distribuende canonicis qui intererunt ipsius anniversario quolibet anno Item quamdam peciam terre quam emi apud Bercherias Maingoti circa tresdecim sextaria terre semeure continentem volo dari sub annua pensione excolendam pro quatuor libris que distribuentur quolibet pro anniversario patris mei faciendo in ecclesia Carnotensi canonicis qui intererunt anniversario dicti patris mei et si quis defectus fuerit de pensione annua dictarum quatuor librarum volo et precipio quod de bonis meis supleatur Item lego presbiteris antiquorum oratoriorum et novorum triginta libras ad emendos redditus pro anniversario meo annuatim faciendo ita quod in crastino anniversarii mei in choro facti quilibet habens altare in ecclesia beate Marie inferius et superius teneatur celebrare vel facere celebrari unam missam pro anima mea et omnium benefactorum meorum ita tamen quod si aliquod sollempne impediat missam fidelium dicta die prima die sequenti qua ad id obtulerit se facultas dicte misse celebrentur et volo quod ipsi rogent pro anima mea nominatim diebus dominicis et festivis secundum quod pro aliis fieri consuevit Item lego fabrice ecclesie Carnotensis decem libras item Elemosine beate Marie Carnotensis decem libras item lego dicte Elemosine lectum meum et omnia ad lectum pertinencia meliorem quem habebo tempore mortis mee sargiam meliorem coopertorium melius duo paria pannorum et duo capitagia cum quodam auriculari ita tamen quod nullum istorum vendatur set in usus pauperum consumatur Item lego fratribus Predicatoribus Carnotensibus triginta libras item eisdem centum solidos pro pitancia item fratribus Minoribus Carnotensibus viginti libras et sexaginta solidos pro pitancia item fratribus Minoribus Blesensibus Vindocinensibus de Castriduno de Medonta quibuslibet sexaginta solidos item fratribus Belli Loci Leprosorum Carnotensium centum solidos fratribus Banleuge sexaginta solidos item cuilibet Elemosine in civitate et dyocesi Carnotensi existentibus decem solidos Filiabus Dei de Carnoto centum solidos monialibus de Aqua decem libras monialibus de Claretis monialibus Sancti Remigii de Landis monialibus de Sancto Corentino monialibus de Sancta Gemma monialibus de Alta Brueria monialibus Sancti Aviti cuilibet conventui sexaginta solidos item abbati et conventui de Nealpha item abbati et conventui Sancti Vincencii de Nemore abbati et conventui de Grandi Campo abbati et conventui de Claro Fonte abbati et conventui de Vallibus Sarnaii abbati et conventui Vallis Gaudii abbati et conventui de Alba Curia abbati et conventui de Stella cuilibet conventui sexaginta solidos Volo tamen quod omnes isti religiosi et religiose teneantur celebrare unam missam in choro suo ad majus altare pro anima mea et benefactorum meorum infra octo dies a tempore pecunie sibi solute Item lego ecclesie de Curia Dampni Petri vestimenta mea altaris que sunt in domo mea ejusdem ville et centum solidos ad emendos redditus pro anniversario meo annuatim celebrando in dicta ecclesia item ecclesie sancti Mauricii juxta Fessardum centum solidos ad emendos redditus pro anniversario meo ibidem celebrando annuatim Item lego Ameline quadraginta libras item parve Ameline centum solidos pro filia sua maritanda item Nicholao clerico meo decem libras item Dyonisio clerico meo viginti libras et volo quod restituantur ei omnes expense quas fecerit in prosecutione negotii mei Item lego Ligerio et ejus uxori quadraginta solidos item Johanni de Bercheriis medietario meo et ejus uxori sexaginta solidos item Adete de Curia Dampni Petri quadraginta solidos Item lego abbati et conventui Sancti Karanni Carnotensis ducentas libras ad emendos redditus ita tamen quod constituatur ibi unus de canonicis loci qui ibi singulis diebus celebret unam missam pro anima mea et benefactorum meorum exceptis tamen festis sollempnibus Item lego eisdem abbati et conventui viginti quinque libras ad emendos redditus pro pitancia habenda annuatim die qua celebrabitur anniversarium et missa pro anima mea usque ad viginti quinque solidos Item lego eisdem abbati et conventui Sancti Karanni centum libras ad augmentum misse defuncti Guillelmi de Prato Grimaudi quondam canonici Carnotensis ibidem celebrande qualibet die Item lego ecclesie beate Magdalene de Castriduno viginti libras ad emendos redditus pro anniversario meo ibidem quolibet celebrando Item lego sexaginta libras per exequtores meos pauperibus erogandas scilicet die sepulture mee XXX libras et triginta libras subsequenti die Item volo quod per manus exequtorum meorum erogentur quinquaginta libre pauperibus in civitate et banleuga Carnotensi pro anima domini mei bone memorie M[athei] quondam episcopi Carnotensis et alie quinquaginta libre pro animabus dominorum et consanguineorum meorum magistrorum Galteri Henrici et Nicholai de Cannis quondam archidiaconi Dunensis [Item lego] abbati et conventui beate Marie de Josaphat sexaginta solidos Si quid vero residuum fuerit volo quod distribuatur pauperibus per exequtores meos apud Joiacum Sanctum Priscum Ballolium Pini et Sandarvillam in sotularibus et burellis et aliis prout exequtoribus meis videbitur expedire Et hec est mea ultima voluntas que si non valeat jure testamenti valeat tamen jure codicilorum seu jure cujuslibet extreme voluntatis Hujus vero testamenti mei exequtores meos constituo abbatem Sancti Karanni magistrum Robertum de Lorreto magistrum Raginaldum dictum Molinet magistrum Nicholaum de Cannis canonicos Carnotenses et Raginaldum nepotem meum canonicum Aurelianensem et Dyonisium clericum meum rectorem ecclesie de Ballolio Pini Et eosdem supplico affectu quo possum ampliori ut in hujusmodi exequtione testamenti mei prompti sint et concordes Sepulturam meam eligo in ecclesia Sancti Karanni Carnotensis Actum anno Domini MCC septuagesimo mense junio