Charter Document - 05030710

Charter Document - 05030710


Charter Number: 05030710
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noverint universi quod Michael de Sollerres et Eremburgis ejus uxor recognoverunt se habere apud Bercherias les Maingot et tenere a religiosis viris abbate et conventu Vallium Sarnei quoddam hebergamentum quod fuit au Tort de [Poyvill]er situm in dicta villa de Bercheriis juxta marchesium de Vesinet ad octo solidos censuales et unam gallinam singulis annis solvenda nomine census in crastino Omnium Sanctorum religiosis predictis Recognoverunt etiam dictos censuales solidos et galinam nomine census per duodecim annos et amplius solvisse religiosis predictis in crastino Omnium Sanctorum ut superius est expressum cumque dictus Michael et Eremburgis ejus uxor dictos octo solidos censuales et gallinam per sex annos et amplius dictis religiosis solvere cessavissent de hiis sua consciencia remordente in recompensationem pecunie de arreragiis non solute dederunt in puram et perpetuam elemosinam dictis religiosis duodecim denarios censuales capiendos singulis annis super hebergamento predicto et solvendos una cum dictis octo solidis et gallina quolibet in crastino Omnium Sanctorum prenotato Et ita dictus Michael et Eremburgis ejus uxor recognoverunt se debere religiosis predictis novem solidos censuales et unam gallinam super hebergamento predicto solvendos religiosis predictis quolibet in crastino Omnium Sanctorum quos novem solidos et gallinam dicti Michael et ejus uxor gagiaverunt coram nobis solvendos religiosis predictis quolibet ad crastinum Omnium Sanctorum volentes et concedentes quod si amodo deficerent in solvendis dictis novem solidis et gallina ad terminum prenotatum quod ex tunc dictum hebergamentum ad dictos religiosos veniat simpliciter et eciam absolute De quibus omnibus et singulis tenendis et firmiter adimplendis dicti Michael et Eremburgis obligaverunt se et sua et heredes suos universos et singulos [] Et nos audita confessione ipsorum ipsos hoc volentes et in hoc consentientes ad omnia premissa tenenda et firmiter observanda in scriptis sententialiter condempnamus cui condempnationi acquieverunt persone superius nominate In cujus rei testimonium ad petitionem dictarum personarum presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXX die sabbati ante Nativitatem beati Johannis Baptiste