Charter Document - 05030707

Charter Document - 05030707


Charter Number: 05030707
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Guido de Neafa decanus ecclesie sancti Martini Turonensis salutem in Domino Noveritis quod nos ob remedium anime nostre dedimus contulimus et concessimus viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii in puram et perpetuam elemosinam tria arpenta terre arabilis in uno tenenti movencia ex acquiramentis nostris sita in via que ducit de Nealfa Castro apud Sanctum Germanum in Laya juxta couturam Sancti Petri tenenda et possidenda ab eisdem in perpetuum pacifice et quiete ratione dicte donationis Volumus insuper concedimus et approbamus quod dicti religiosi non solum omnia illa que ipsi acquisierunt vel acquirere potuerunt in feodo nostro a tempore preterito usque in hodiernum diem verum etiam quicquid ipsi in dicto feodo nostro ex nunc usque ad estimationem vel valorem viginti seu triginta librarum contigerit acquirere vel ad eos devenire ex donatione seu scanbio vel alia quacumque de causa teneant et possideant in manu mortua sine coactione aliqua vendendi distrabendi vel extra manum suam ponendi Et promittimus [] In cujus rei testimonium et munimen predictis religiosis presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas Datum anno Domini MCC sexagesimo nono mense marcio