Charter Document - 05030705

Charter Document - 05030705


Charter Number: 05030705
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Gaufridus de Bellomonte regni Sycilie et ecclesie Baiocensis cancellarius salutem in Domino Noverint universi quod vir venerabilis dominus Johannes de Troussolio canonicus Parisiensis fidelis noster asseruit quod Guillelmus dictus Pilete de Athiis et defuncta Avelina quondam uxor ejus dederunt et concesserunt in puram et perpetuam elemosinam tempore quo dicta Avelina vivebat religiosis viris abbati et conventui Vallis Sarnaii et eorum ecclesie im perpetuum quamdam masuram sicut se comportat cum omnibus pertinenciis suis sitam apud Athis super Urgiam contiguam domui dictorum abbatis et conventus et unum arpentum terre pertinens ad dictam masuram et sunt sita dicta masura et dictum arpentum terre in censiva ipsius Johannis canonici Parisiensis quam in feodum tenet a nobis Qui quidem dominus Johannes de Troussolio canonicus Parisiensis voluit et concessit coram nobis expresse quod dicti abbas et conventus predictam masuram sicut se comportat cum omnibus suis pertinenciis quitam et liberam ab omni onere censuali in manu mortua habeant teneant et possideant sine coactione vendendi distrahendi aut extra manum suam ponendi pacifice et quiete in futurum Et promisit dictus dominas Johannes de Troussolio [] Pro qua concessione ut dictum est facta dicti abbas et conventus dederunt et concesserunt im perpetuum eidem domino Johanni de Troussolio et ejus heredibus predictum arpentum terre arabilis item duo alia arpenta terre arabilis sita videlicet arpentum et dimidium ad Ulmum de Contins et dimidium arpentum supra Plantas item et duos solidos parisienses annui redditus super duobus arpentis terre sitis ultra Urgiam contiguis terris Johannis Pigon et terre Bernardi de Furno tali modo quod tria arpenta terre predicta et dicti duo solidi annui redditus in feodo ipsius Johannis quod tenet a nobis immediate remanebunt Nos vero in cujus feodo predicta masura et terre predicte consistunt predicta omnia et singula prout superius sunt expressa volumus laudamus ratificamus et approbamus Et quantum ad predicta tenenda et observanda idem dominus Johannes se et heredes suos ac successores quoslibet obligavit et nos similiter ad hoc heredes et successores nostros specialiter obligamus In cujus rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillo dicti domini Johannis presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCCLX nono mense octobri Stephanus Vindocinensis