Charter Document - 05030701

Charter Document - 05030701


Charter Number: 05030701
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Ysabellis dicta la Bretonnesse de Gambesio relicta Guillelmi Britonis confessa fuit se et dictum Guillelmum constante matrimonio inter ipsos acquisisse quamdam domum cum suis pertinenciis sitam apud Gambes in qua dicti Guillelmus et Ysabellis vivente ipso Guillelmo morabantur et quoddam arpentum terre arabilis situm juxta Hayas de Gambes prout itur de Gambes ad monasterium dicte ville et quamdam peciam prati siti inter Coupigni et Bordanetum Confessa etiam fuit dicta Ysabellis se et dictum Guillelmum ita de dictis rebus vivente dicto Guillelmo ordinasse videlicet quod alter dictorum Guillelmi et Ysabellis qui alteri superviveret dictas res quamdiu viveret teneret et possideret et morte superviventis predicti dicte res ex elemosinatione diu est ab eisdem Guillelmo et Ysabelli facta religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnei essent im perpetuum dictorum religiosorum Confessa etiam fuit dicta Ysabellis quod ipsa dicto Guillelmo supervivens dictas res tenet et possidet et dictam elemosinacionem renovans easdem res dictis religiosis in puram et perpetuam elemosinam contulit et concessit ab eisdem religiosis post decessum ipsius Ysabellis tenendas im perpetuum possidendas et habendas proprietatem dictarum rerum in dictos religiosos ex nunc penitus transferendo Promittens [] In cujus rei testimonium et munimen sigillavimus presentes litteras sigillo curie Carnotensis Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono mense junio