Charter Document - 05030695
Charter Number: | 05030695 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Reginaldus dictus Major de Lodoville et Petronilla ejus uxor asseruerunt quod ipsi habebant tenebant et possidebant ex hereditate dicte Petronille quandam domum cum granchia ad ipsam pertinente sitam apud Castras in vico Morandi contiguam ex una parte domui que quondam fuit defuncti Petri de Torta Fagu et ex alia parte facit cuneum vici de Fossatis in censiva prioris sancti Clementis de Castris oneratam in triginta denariis annui redditus solvendis videlicet viginti denariis die dominica post festum beati Clementis et decem denariis in festo beati Remigii singulis annis et in una corveya prestanda in fenationibus quolibet dicto priori ut dicebant Quam siquidem domum cum omnibus ejus pertinentiis ac granchia et quicquid juris habebant et habere poterant in ipsis domo granchia et pertinentiis et appendentiis ipsarum recognoverunt se vendidisse et venditionis nomine perpetuo concessisse et quittavisse Liburgi dicte la Coconne relicte defuncti Raginaldi dicti Cocon vidue et ejus heredibus pro quadraginta libris parisiensibus Et promiserunt dicti venditores [] Ad hoc magister Guillermus filius dictorum Reginaldi et Petronille clericus predictas venditionem et quittationem voluit laudavit et pariter acceptavit et de non veniendo contra fidem in manu nostra prestitit corporalem In cujus rei testimonium sigillum curie Parisiensis presentibus litteris ad requisitionem dictorum Reginaldi et Petronille ac magistri Guillermi duximus apponendum Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo die martis post Letare Jherusalem